[93] EPISTOLA XCIII.

Ornatissimo ac Eruditissimo Viro

SUFFRIDO PETRO,

LEOVARDIENSI.

Reverendissimi GRANVELLANI Secretario, Domino & Amico suo Charissimo.

Bruxellam.

Nae ego, Doctissime D. SUFFRIDE, Atheniensis illius Timothei rete mihi traxisse videor, cui nec cogitanti, nec speranti tanti amici accessio ultro & veluti dormienti in sinum quodammodo, quod aiunt delapsa est. Iuvare me plurimum debere illi profiteor, qui me tam praeclare apud te praedicavit, hoc est, qui tam amanter tibi imposuit, plus etiam tibi ipsi, qui id adeo candide credideris, ut sola hac commendatione motus non modo offeras amicitiae communionem, sed etiam immortalitatis memoriam promittas, idque illi, quem vix credo tibi semel atque iterum visum, sane nulla familiaritate notum. Certe, tuum hunc animum nisi ex animo redamen, non sum dignus amari. Adnitar igitur pro virili, ne & illum mei encomiasten praedicasse pudeat, nec te praedicanti fidem adhibuisse poeniteat. Ut nihil aliud, certe mutuo amore quidvis praestare possim, nec non interim queam pro mea mediocritate esse officiosus, si quando occasio, detur, quae utinam nunc detur, efficerem ut scires te non fungum amare. Quod vero polliceris te nomen meum literis tuis consecraturum, adeo me commovit, ut diu nescirem, serione an joco mihi esset accipiendum, dum hinc meam exilitatem, inde vicissim literarum tuarum candorem, quibus nihil fuci, nihil falsi, subesse videbatur, contemplabar. Cum vero post liquido perspexissem te sincero quodam mei amore sentientem ex animo ac vere haec scripsisse cogitabam, quid restat quam ut illum vicissim immortalem optem, qui mihi tam impense immortalitatem favet. Sed etiam atque etiam vide, mi SUFFRIDE, ne nimis calidum sit tibi hoc consilium, neve nostri amore abreptus quicquam ... operis tui, quod tibi forte est in manu oeconomiam facias. Quid enim in me est, ad quod te filum orationis tuae, nisi ex abrupto, adducere posset? Qua occasione facies tantuli homuncionis mentionem in opere serio? Nisi forte in animo tibi sit ignotis pro elephanto muscam obtrudere. Animum igitur tam candide candidum non modo amo, sed etiam suspicio & adoro. Quod offers officium tuum, perquam gratum est, & vicissim habebis me ad omnia paratissimum. Clientis nomen non accipio, sed amici, & eximii amici, quod nomen jam in amicorum meorum album retuli. Bene vale, ornatissime SUFFRIDE. EX nostro monasterio Lidlum. XXIX. Maji.

Tuus devinctissimus Servitor & Amicus
ISBRANDUS HARDERWYK,
Abbas in LIDLUM.